1. Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:

2. “Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur”.

3. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,

4. et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent;

5. dicebant autem: “Non in die festo, ne tumultus fiat in populo”.

6. Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,

7. accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.

8. Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “Ut quid perditio haec?

9. Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus”.

10. Sciens autem Iesus ait illis: “Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me;

11. nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.

12. Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

13. Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius”.

14. Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum

15. et ait: “Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?”. At illi constituerunt ei triginta argenteos.

16. Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet.

17. Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?”.

18. Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””.

19. Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.

20. Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.

21. Et edentibus illis, dixit: “Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est”.

22. Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “Numquid ego sum, Domine?”.

23. At ipse respondens ait: “Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

24. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”.

25. Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “Numquid ego sum, Rabbi?”. Ait illi: “Tu dixisti”.

26. Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “Accipite, comedite: hoc est corpus meum”.

27. Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “Bibite ex hoc omnes:

28. hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.

29. Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei”.

30. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

31. Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis".

32. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam”.

33. Respondens autem Petrus ait illi: “Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor”.

34. Ait illi Iesus: “Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis”.

35. Ait illi Petrus: “Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo”. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

36. Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “Sedete hic, donec vadam illuc et orem”.

37. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse.

38. Tunc ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum”.

39. Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu”.

40. Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “Sic non potuistis una hora vigilare mecum?

41. Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma”.

42. Iterum secundo abiit et oravit dicens: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”.

43. Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.

44. Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens.

45. Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum.

46. Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit”.

47. Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.

48. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!”.

49. Et confestim accedens ad Iesum dixit: “Ave, Rabbi!” et osculatus est eum.

50. Iesus autem dixit illi: “Amice, ad quod venisti!”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.

51. Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.

52. Tunc ait illi Iesus: “Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

53. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?

54. Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri?”.

55. In illa hora dixit Iesus turbis: “Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis”.

56. Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

57. Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.

58. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem.

59. Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,

60. et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo

61. dixerunt: “Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud””.

62. Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur?”.

63. Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei”.

64. Dicit illi Iesus: “Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli”.

65. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.

66. Quid vobis videtur?”. Illi autem respondentes dixerunt: “Reus est mortis!”.

67. Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt

68. dicentes: “Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit?”.

69. Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “Et tu cum Iesu Galilaeo eras!”.

70. At ille negavit coram omnibus dicens: “Nescio quid dicis!”.

71. Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “Hic erat cum Iesu Nazareno!”.

72. Et iterum negavit cum iuramento: “Non novi hominem!”.

73. Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit”.

74. Tunc coepit detestari et iurare: “Non novi hominem!”. Et continuo gallus cantavit;

75. et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “Priusquam gallus cantet, ter me negabis”. Et egressus foras ploravit amare.





“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina