pronađen 53 Rezultati za: Olei

  • Cui dixit Eliseus: “Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua?”. At illa respondit: “Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei”. (Liber II Regum 4, 2)

  • Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad. (Liber II Regum 9, 1)

  • Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes”. (Liber II Regum 9, 3)

  • donec veniam et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: “Dominus liberabit nos!”. (Liber II Regum 18, 32)

  • Nam super oliveta et ficeta, quae erant in Sephela, Baalhanan Gederites; super apothecas autem olei Ioas. (Liber I Paralipomenon 27, 28)

  • Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem et vini viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia”. (Liber II Paralipomenon 2, 9)

  • Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini. (Liber II Paralipomenon 11, 11)

  • Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini et olei, mellis quoque et omnium, quae gignit humus, et decimas obtulerunt de omnibus abundanter. (Liber II Paralipomenon 31, 5)

  • Apothecas quoque frumenti, vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus (Liber II Paralipomenon 32, 28)

  • usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura. (Liber Esdrae 7, 22)

  • Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis”. (Liber Nehemiae 5, 11)

  • et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus agriculturae nostrae. (Liber Nehemiae 10, 38)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina