pronađen 53 Rezultati za: Olei

  • Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 40)

  • fecerat ei gazophylacium grande, ubi antea reponebant munera et tus et vasa et decimam frumenti, vini et olei, partes Levitarum et cantorum et ianitorum et tributa sacerdotum. (Liber Nehemiae 13, 5)

  • Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini et olei in horrea. (Liber Nehemiae 13, 12)

  • et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno. (Liber Thobis 1, 7)

  • Et porrexit abrae suae ascopam vini et vas olei et peram implevit alphitis et massa fici et panibus et caseo et plicavit omnia vasa sua et imposuit ei. (Liber Iudith 10, 5)

  • Et primitias frumenti et decimas vini et olei, quae conservaverunt sanctificantes sacerdotibus, qui praesunt in Ierusalem ante faciem Dei nostri, iudicaverunt consumere, quae nec manibus licet tangere neminem ex populo. (Liber Iudith 11, 13)

  • Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri. (Liber Iob 20, 17)

  • quando lavabam pedes meos lacte, et petra fundebat mihi rivos olei. (Liber Iob 29, 6)

  • Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: “Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis”; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis. (Liber Ieremiae 41, 8)

  • Praeceptum quoque de oleo — batus est mensura olei C: decimam partem bati offeratis de choro — decem bati homer faciunt, quia decem bati implent chorum C. (Prophetia Ezechielis 45, 14)

  • et oblationem ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi. (Prophetia Ezechielis 45, 24)

  • et oblationem ephi per arietem, per agnos autem oblationem, quantum dederit manus eius, et olei hin per singula ephi; (Prophetia Ezechielis 46, 5)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina