pronađen 173 Rezultati za: Respondens

  • Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: “Omnia, quaecumque mihi praecepisti, pater, faciam. (Liber Thobis 5, 1)

  • Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: “Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo”. (Liber Thobis 5, 3)

  • Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: “Iuvenis, pater te rogat”. Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video”. Et dixit ei: “Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!”. Et respondit illi Thobi: “Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater”. Et dixit illi: “Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio”. (Liber Thobis 5, 10)

  • Tunc respondens Thobias dixit Raphael: “Azaria frater, audivi quoniam iam tradita est viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant ad illam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam daemonium illos occidit; (Liber Thobis 6, 14)

  • Et respondens indicavit eis verba consilii Holofernis et omnia verba, quaecumque locutus est in medio principum filiorum Assyriae, et quaecumque magniverbatus est Holofernes adversus domum Israel. (Liber Iudith 6, 17)

  • Cui dixit Dominus: “Unde venis?”. Qui respondens ait: “Circuivi terram et perambulavi eam”. (Liber Iob 1, 7)

  • Cui respondens Satan ait: “Numquid Iob frustra timet Deum? (Liber Iob 1, 9)

  • Dixit Dominus ad Satan: “Unde venis?”. Qui respondens ait: “Circuivi terram et perambulavi eam”. (Liber Iob 2, 2)

  • Cui respondens Satan ait: “Pellem pro pelle et cuncta, quae habet, homo dabit pro anima sua. (Liber Iob 2, 4)

  • Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: (Liber Iob 4, 1)

  • Respondens autem Iob dixit: (Liber Iob 6, 1)

  • Respondens autem Baldad Suhites dixit: (Liber Iob 8, 1)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina