pronađen 63 Rezultati za: Tulerunt

  • et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes et utres vinarios vetustos, scissos atque consutos, (Liber Iosue 9, 4)

  • Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum. (Liber Iudicum 3, 25)

  • Dixerunt: “Non te occidemus, sed vinctum trademus”. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Etam. (Liber Iudicum 15, 13)

  • Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui Manue; iudicavitque Israel viginti annis. (Liber Iudicum 16, 31)

  • At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile et ephod et theraphim atque conflatile tulerunt; et sacerdos stabat ante ostium et sescenti viri armati. (Liber Iudicum 18, 17)

  • Tulerunt igitur, qui intraverant domum, sculptile, ephod et theraphim atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: “Quid facitis?”. (Liber Iudicum 18, 18)

  • Sescenti autem viri tulerunt, quod Michas fecerat, et sacerdotem eius veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt, (Liber Iudicum 18, 27)

  • Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 4)

  • Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum. (Liber I Samuelis 5, 1)

  • Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon. (Liber I Samuelis 5, 2)

  • Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo. (Liber I Samuelis 5, 3)

  • Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum. (Liber I Samuelis 10, 23)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina