pronađen 63 Rezultati za: Tulerunt

  • Sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 14, 14)

  • Porro Asa rex assumpsit universum Iudam, et tulerunt lapides Rama et ligna, quibus aedificaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha. (Liber II Paralipomenon 16, 6)

  • Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut mundarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro reppererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. (Liber II Paralipomenon 29, 16)

  • Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima”. (Liber Esdrae 9, 2)

  • Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 17)

  • et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. (Liber I Maccabaeorum 4, 43)

  • Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin. (Liber I Maccabaeorum 9, 19)

  • Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. (Canticum Canticorum 5, 7)

  • Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, (Liber Sapientiae 10, 20)

  • Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in caenum. (Liber Ieremiae 38, 6)

  • miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut duceret domum. Et habitavit in populo. (Liber Ieremiae 39, 14)

  • Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. (Liber Ieremiae 52, 17)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina