pronađen 174 Rezultati za: castra

  • Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super muros et turres civitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas dimiserunt; et erant in magna humilitate valde. (Liber Iudith 7, 32)

  • et misit illud in peram escarum suarum. Et exierunt ambae simul secundum consuetudinem suam quasi ad orationem. Transeuntesque castra gyraverunt totam vallem illam et subascenderunt montem Betuliae et venerunt ad portas eius. (Liber Iudith 13, 10)

  • Et accipientes illi arma sua ibunt in castra sua et suscitabunt duces virtutis Assyriae concurrentque ad tabernaculum Holofernis et non invenient illum, et incidet in illos timor, et fugient a facie vestra. (Liber Iudith 14, 3)

  • Et, qui castra collocaverant in montana circa Betuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellator eorum, diffusi sunt in illos. (Liber Iudith 15, 3)

  • Reliqui autem, qui inhabitabant Betuliam, irruerunt in castra Assyriae et exspoliaverunt eos et locupletati sunt valde. (Liber Iudith 15, 6)

  • Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit illa in ipsis. (Liber Iudith 15, 11)

  • Tu es Deus conterens bella, qui ponis castra in medio populi tui, ut eripias me de manu persequentium me. (Liber Iudith 16, 2)

  • Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo. (Liber Psalmorum 27, 3)

  • Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)

  • Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde. (Liber I Maccabaeorum 3, 27)

  • Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)

  • Et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Emmaum. (Liber I Maccabaeorum 3, 57)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina