pronađen 123 Rezultati za: civitas

  • Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis, urbs laetitiae? (Liber Ieremiae 49, 25)

  • Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum. (Liber Ieremiae 51, 31)

  • Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. (Liber Ieremiae 52, 5)

  • Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam, quae ducit in Arabam. (Liber Ieremiae 52, 7)

  • ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. (Lamentationes 1, 1)

  • et facient ex illo catenas; quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. (Prophetia Ezechielis 7, 23)

  • Et dixit ad me: “Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”; (Prophetia Ezechielis 9, 9)

  • Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)

  • Et factum est in duodecimo anno, in decimo, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me, qui fugerat de Ierusalem, dicens: “Vastata est civitas”. (Prophetia Ezechielis 33, 21)

  • In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc. (Prophetia Ezechielis 40, 1)

  • Quinque milia autem, quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia, profana erunt urbi in habitaculum et in pascua, et erit civitas in medio eius. (Prophetia Ezechielis 48, 15)

  • Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine. (Prophetia Osee 6, 8)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina