pronađen 451 Rezultati za: esset

  • et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. (Evangelium secundum Ioannem 17, 5)

  • Responderunt et dixerunt ei: “Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 30)

  • ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 32)

  • Respondit Iesus: “Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)

  • Respondit Iesus: “Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)

  • Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)

  • Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “Pax vobis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)

  • Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “Sequere me”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 19)

  • propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, (Actus Apostolorum 2, 30)

  • Qui ait: “Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, (Actus Apostolorum 7, 2)

  • Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei (Actus Apostolorum 7, 55)

  • Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur. (Actus Apostolorum 8, 13)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina