pronađen 451 Rezultati za: esset

  • Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos; (Actus Apostolorum 19, 1)

  • Dixit autem Paulus: “Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum”. (Actus Apostolorum 19, 4)

  • Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis. (Actus Apostolorum 20, 16)

  • Cum autem factum esset, ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara; (Actus Apostolorum 21, 1)

  • Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset. (Actus Apostolorum 21, 33)

  • Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22, 29)

  • Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor”. (Actus Apostolorum 23, 6)

  • et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)

  • Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te”. (Actus Apostolorum 23, 30)

  • Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: (Actus Apostolorum 23, 34)

  • Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare, (Actus Apostolorum 25, 7)

  • Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus (Actus Apostolorum 27, 9)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina