pronađen 152 Rezultati za: falsum testimonium

  • Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)

  • Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi”; et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)

  • Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. (Liber Isaiae 8, 16)

  • Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)

  • Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)

  • Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in aeternum. (Liber Isaiae 30, 8)

  • Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)

  • Et respondit Ieremias: “Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos”. Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes. (Liber Ieremiae 37, 14)

  • Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael”. (Liber Ieremiae 40, 16)

  • Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te”. (Prophetia Danielis 13, 21)

  • tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me”. (Prophetia Danielis 13, 43)

  • Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam”. (Prophetia Danielis 13, 49)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina