pronađen 48 Rezultati za: furoris
SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)
THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini, qui effugeret et relinqueretur: quos fovi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos”. (Lamentationes 2, 22)
Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est, (Prophetia Ezechielis 7, 19)
Et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli. (Prophetia Ezechielis 16, 38)
Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum. (Prophetia Ezechielis 21, 36)
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius. (Prophetia Ezechielis 22, 21)
“Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, (Prophetia Ezechielis 22, 24)
Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)
priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 2)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 3)
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)
Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 19, 15)