Talált 48 Eredmények: furoris

  • SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)

  • THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini, qui effugeret et relinqueretur: quos fovi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos”. (Lamentationes 2, 22)

  • Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est, (Prophetia Ezechielis 7, 19)

  • Et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli. (Prophetia Ezechielis 16, 38)

  • Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum. (Prophetia Ezechielis 21, 36)

  • et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius. (Prophetia Ezechielis 22, 21)

  • “Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, (Prophetia Ezechielis 22, 24)

  • Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)

  • priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 2)

  • Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 3)

  • Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 19, 15)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina