pronađen 15 Rezultati za: laboravi
Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? (Liber Iob 9, 29)
Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam. (Liber Psalmorum 6, 7)
Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. (Liber Psalmorum 69, 4)
Rursus detestatus sum omnem laborem meum, quo sub sole laboravi, quem relicturus sum homini, qui erit post me; (Liber Ecclesiastes 2, 18)
Verti me exasperans cor meum de omni labore, quo laboravi sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 20)
Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus illam. (Liber Ecclesiasticus 24, 47)
Respicite quoniam non mihi soli laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam. (Liber Ecclesiasticus 33, 18)
Videte oculis vestris quia modicum laboravi et inveni mihi multam requiem. (Liber Ecclesiasticus 51, 35)
calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. (Liber Isaiae 1, 14)
Et ego dixi: “In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo”. (Liber Isaiae 49, 4)
Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. “Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)
Tu reppulisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et interfeci te: laboravi miserans. (Liber Ieremiae 15, 6)