pronađen 314 Rezultati za: malum

  • Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimus laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”. (Prophetia Malachiae 2, 17)

  • Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 11)

  • Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)

  • Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)

  • Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)

  • Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)

  • At illi dixerunt ad eum: “Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum. (Actus Apostolorum 28, 21)

  • Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; (Epistula ad Romanos 2, 9)

  • Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7, 19)

  • Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. (Epistula ad Romanos 7, 21)

  • cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, (Epistula ad Romanos 9, 11)

  • Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono; (Epistula ad Romanos 12, 9)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina