pronađen 84 Rezultati za: nubes

  • si diebus paucis fuisset nubes super habitaculum, ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant. (Liber Numeri 9, 20)

  • Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. (Liber Numeri 9, 21)

  • Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii; (Liber Numeri 10, 11)

  • profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. (Liber Numeri 10, 12)

  • Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. (Liber Numeri 10, 34)

  • nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12, 10)

  • et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. (Liber Numeri 14, 14)

  • Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 17, 7)

  • Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo. (Liber Deuteronomii 4, 11)

  • Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus (Liber Deuteronomii 18, 10)

  • “Non est ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in magnificentia sua super nubes. (Liber Deuteronomii 33, 26)

  • Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis; (Liber Iudicum 5, 4)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina