pronađen 84 Rezultati za: nubes

  • Ascendens autem quasi tempestas venies, quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua et populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 9)

  • Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam, ut sciant gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. (Prophetia Ezechielis 38, 16)

  • Benedicite, fulgura et nubes, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 73)

  • Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)

  • Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario. (Prophetia Osee 13, 3)

  • Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. (Prophetia Nahum 1, 3)

  • viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas. (Prophetia Habacuc 3, 10)

  • Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)

  • Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “Hic est Filius meus dilectus; audite illum”. (Evangelium secundum Marcum 9, 7)

  • Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. (Evangelium secundum Lucam 9, 34)

  • Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. (Actus Apostolorum 1, 9)

  • Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae; (Epistula Iudae 1, 12)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina