pronađen 896 Rezultati za: potestatem humilitatem superbia poenitentia visionis interpretatione somnium lignum regem Babylon Nabuchodonosor angelos
Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea. (Prophetia Osee 13, 11)
Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. (Prophetia Ioel 1, 7)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas. (Prophetia Ioel 2, 22)
Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis. (Prophetia Amos 5, 26)
Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. (Prophetia Amos 7, 10)
Iuravit Dominus in superbia Iacob: “Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)
Superbia cordis tui decepit te habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium suum; qui dicit in corde suo: “Quis detrahet me in terram?”. (Prophetia Abdiae 1, 3)
Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere. (Prophetia Ionae 3, 6)
Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum. (Prophetia Sophoniae 2, 10)
Ascendite in montem, portate lignum et aedificate domum, et acceptabilis mihi erit et glorificabor, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 1, 8)
Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam”. (Prophetia Aggaei 2, 19)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)