pronađen 622 Rezultati za: regis

  • Et ait rex ad virum Dei: “Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi”. Oravit vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat. (Liber I Regum 13, 6)

  • Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae (Liber I Regum 15, 9)

  • Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae. (Liber I Regum 15, 17)

  • Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 15, 25)

  • Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo. (Liber I Regum 15, 28)

  • Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis; (Liber I Regum 15, 33)

  • Anno vicesimo sexto Asa regis Iudae regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. (Liber I Regum 16, 8)

  • irruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iudae et regnavit pro eo. (Liber I Regum 16, 10)

  • Anno vicesimo septimo Asa regis Iudae regnavit Zamri septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. (Liber I Regum 16, 15)

  • Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)

  • Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina