pronađen 178 Rezultati za: tamquam
Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)
Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; (Epistula ad Hebraeos 11, 9)
propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)
Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris: (Epistula ad Hebraeos 12, 5)
Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
Hoc autem “adhuc semel” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes. (Epistula ad Hebraeos 13, 3)
quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit; (Epistula I Petri 1, 24)
et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)
Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; (Epistula I Petri 2, 11)