pronađen 414 Rezultati za: testamentum animo fide spem iustitiam

  • Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi, (Liber I Maccabaeorum 2, 29)

  • Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam? (Liber I Maccabaeorum 2, 52)

  • Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni. (Liber I Maccabaeorum 2, 54)

  • Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde. (Liber I Maccabaeorum 3, 27)

  • Et consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum. (Liber I Maccabaeorum 3, 31)

  • quibus ille auditis, consternatus est et animo deficiebat, quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualia mandaverat ei rex, evenerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 27)

  • Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit; (Liber I Maccabaeorum 8, 27)

  • Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius. (Liber I Maccabaeorum 9, 69)

  • Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)

  • Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium. (Liber I Maccabaeorum 10, 74)

  • Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)

  • et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti; (Liber II Maccabaeorum 1, 3)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina