pronađen 251 Rezultati za: unus
Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius. (Prophetia Danielis 11, 5)
Et vidi ego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. (Prophetia Danielis 12, 5)
et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii. (Prophetia Danielis 13, 25)
In die cum stares ex adverso, quando capiebant alieni exercitum eius, et extranei ingrediebantur portas eius et super Ierusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis”. (Prophetia Abdiae 1, 11)
Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum. (Prophetia Zachariae 14, 9)
Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)
Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
Et accedens unus scriba ait illi: “Magister, sequar te, quocumque ieris”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 19)
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 14)
Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 24)