pronađen 951 Rezultati za: verbum Dei Spiritus Sanctus

  • Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae. (Liber II Samuelis 14, 15)

  • Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum!”. (Liber II Samuelis 14, 17)

  • Et respondens rex dixit ad mulierem: “Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo”. Dixitque mulier: “Loquatur dominus meus rex”. (Liber II Samuelis 14, 18)

  • Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15, 35)

  • Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis”. (Liber II Samuelis 15, 36)

  • Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere”. (Liber II Samuelis 17, 6)

  • Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. (Liber II Samuelis 22, 16)

  • Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris; (Liber II Samuelis 22, 26)

  • Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam. (Liber II Samuelis 23, 2)

  • Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?”. (Liber I Regum 1, 27)

  • Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. (Liber I Regum 2, 23)

  • et dixit Deus Salomoni: “Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, (Liber I Regum 3, 11)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina