pronađen 951 Rezultati za: verbum Dei Spiritus Sanctus

  • Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. (Liber I Samuelis 11, 6)

  • Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens: (Liber I Samuelis 15, 10)

  • Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 15, 13)

  • Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)

  • Dixeruntque servi Saul ad eum: “Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)

  • Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras”. (Liber I Samuelis 16, 16)

  • Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. (Liber I Samuelis 16, 23)

  • Et dixit David: “Quid feci? Numquid non verbum est?”. (Liber I Samuelis 17, 29)

  • Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius. (Liber I Samuelis 17, 30)

  • Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam. (Liber I Samuelis 18, 10)

  • Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua. (Liber I Samuelis 19, 9)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina