pronađen 58 Rezultati za: veritas certissime firmitatem
Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. (Liber Psalmorum 119, 142)
Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. (Liber Psalmorum 119, 151)
Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 160)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt”. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens in Daphne secus Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 33)
Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui, (Liber Proverbiorum 3, 3)
Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. (Liber Proverbiorum 20, 28)
ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis, ut respondeas illi, qui misit te? (Liber Proverbiorum 22, 21)
Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stat, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. (Liber Isaiae 59, 14)
Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium. (Liber Isaiae 59, 15)