pronađen 58 Rezultati za: veritas certissime firmitatem

  • Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. (Liber Psalmorum 85, 12)

  • Quoniam dixisti: “In aeternum misericordia aedificabitur”, in caelis firmabitur veritas tua. (Liber Psalmorum 89, 3)

  • Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. (Liber Psalmorum 89, 9)

  • Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam. (Liber Psalmorum 89, 15)

  • Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (Liber Psalmorum 89, 25)

  • Alis suis obumbrabit tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas eius. (Liber Psalmorum 91, 4)

  • Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. (Liber Psalmorum 100, 5)

  • quia magna est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. (Liber Psalmorum 108, 5)

  • MEM. opera manuum eius veritas et iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius, (Liber Psalmorum 111, 7)

  • Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. (Liber Psalmorum 117, 2)

  • Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. (Liber Psalmorum 119, 86)

  • In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. (Liber Psalmorum 119, 90)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina