pronađen 312 Rezultati za: Aaron

  • Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus. (Liber Numeri 16, 50)

  • Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: (Liber Numeri 17, 3)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. (Liber Numeri 17, 6)

  • sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. (Liber Numeri 17, 8)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. (Liber Numeri 17, 10)

  • Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. (Liber Numeri 18, 1)

  • Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. (Liber Numeri 18, 8)

  • Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. (Liber Numeri 18, 20)

  • et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. (Liber Numeri 18, 28)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 19, 1)

  • Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron: (Liber Numeri 20, 2)

  • Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina