pronađen 312 Rezultati za: Aaron

  • De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar: (Liber Numeri 26, 60)

  • inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai: (Liber Numeri 26, 64)

  • Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: (Liber Numeri 27, 13)

  • Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, (Liber Numeri 33, 1)

  • Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, (Liber Numeri 33, 38)

  • Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum. (Liber Deuteronomii 9, 20)

  • Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. (Liber Deuteronomii 10, 6)

  • Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis: (Liber Deuteronomii 32, 50)

  • Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim: (Liber Iosue 21, 4)

  • filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), (Liber Iosue 21, 10)

  • Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis: (Liber Iosue 21, 13)

  • Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. (Liber Iosue 21, 19)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina