pronađen 161 Rezultati za: Abner et Joab

  • Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera. (Liber II Samuelis 2, 13)

  • Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. (Liber II Samuelis 2, 14)

  • Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)

  • Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël: porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis. (Liber II Samuelis 2, 18)

  • Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. (Liber II Samuelis 2, 19)

  • Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asaël? Qui respondit: Ego sum. (Liber II Samuelis 2, 20)

  • Dixitque ei Abner: Vade ad dextram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum. (Liber II Samuelis 2, 21)

  • Rursumque locutus est Abner ad Asaël: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. (Liber II Samuelis 2, 22)

  • Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant. (Liber II Samuelis 2, 23)

  • Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. (Liber II Samuelis 2, 24)

  • Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. (Liber II Samuelis 2, 25)

  • Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? (Liber II Samuelis 2, 26)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina