pronađen 161 Rezultati za: Abner et Joab

  • Et ait Joab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. (Liber II Samuelis 2, 27)

  • Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen. (Liber II Samuelis 2, 28)

  • Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Jordanem, et lustrata omni Bethoron, venerunt ad castra. (Liber II Samuelis 2, 29)

  • Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële. (Liber II Samuelis 2, 30)

  • Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. (Liber II Samuelis 2, 31)

  • Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron. (Liber II Samuelis 2, 32)

  • Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. (Liber II Samuelis 3, 6)

  • Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner: (Liber II Samuelis 3, 7)

  • Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, (Liber II Samuelis 3, 9)

  • Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cujus est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël. (Liber II Samuelis 3, 12)

  • Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est. (Liber II Samuelis 3, 16)

  • Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël, dicens: Tam heri quam nudiustertius quærebatis David ut regnaret super vos. (Liber II Samuelis 3, 17)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina