pronađen 32 Rezultati za: Audierit

  • Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16, 11)

  • Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. (Liber Genesis 21, 6)

  • ecce sto juxta fontem aquæ, et virgo, quæ egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua: (Liber Genesis 24, 43)

  • Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. (Liber Exodus 16, 8)

  • Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 5, 1)

  • Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. (Liber Numeri 30, 6)

  • quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. (Liber Numeri 30, 8)

  • si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. (Liber Numeri 30, 12)

  • Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, (Liber Deuteronomii 29, 19)

  • et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. (Liber Iosue 24, 27)

  • Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus. (Liber I Samuelis 3, 11)

  • Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum. (Liber II Samuelis 16, 21)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina