pronađen 300 Rezultati za: Cunctis

  • Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. (Liber Esther 14, 5)

  • Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judæis uti legibus suis. (Liber Esther 16, 19)

  • Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)

  • Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. (Liber Iob 14, 14)

  • Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. (Liber Iob 15, 20)

  • Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur. (Liber Iob 40, 28)

  • Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. (Liber Proverbiorum 3, 15)

  • melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. (Liber Proverbiorum 8, 11)

  • cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ; (Liber Ecclesiastes 7, 22)

  • Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)

  • Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. (Liber Ecclesiastes 9, 3)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina