pronađen 204 Rezultati za: Dabo
In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 29, 21)
Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra Ægypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)
Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria. (Prophetia Ezechielis 30, 14)
Et dabo ignem in Ægypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiæ quotidianæ. (Prophetia Ezechielis 30, 16)
Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua. (Prophetia Ezechielis 32, 5)
Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 8)
Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: (Prophetia Ezechielis 33, 28)
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)
Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. (Prophetia Ezechielis 35, 7)
Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. (Prophetia Ezechielis 36, 26)
Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 37, 6)
loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. (Prophetia Ezechielis 37, 19)