Fundar 204 Resultados para: Dabo

  • In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 29, 21)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra Ægypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)

  • Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria. (Prophetia Ezechielis 30, 14)

  • Et dabo ignem in Ægypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiæ quotidianæ. (Prophetia Ezechielis 30, 16)

  • Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua. (Prophetia Ezechielis 32, 5)

  • Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 8)

  • Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: (Prophetia Ezechielis 33, 28)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)

  • Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. (Prophetia Ezechielis 35, 7)

  • Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. (Prophetia Ezechielis 36, 26)

  • Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 37, 6)

  • loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. (Prophetia Ezechielis 37, 19)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina