pronađen 82 Rezultati za: Dicebat
Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. (Evangelium secundum Marcum 7, 9)
Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. (Evangelium secundum Marcum 7, 14)
Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. (Evangelium secundum Marcum 7, 20)
Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? (Evangelium secundum Marcum 8, 21)
Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. (Evangelium secundum Marcum 8, 39)
Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. (Evangelium secundum Marcum 9, 30)
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, (Evangelium secundum Marcum 12, 38)
Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)
Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? (Evangelium secundum Lucam 3, 7)
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. (Evangelium secundum Lucam 3, 11)