pronađen 82 Rezultati za: Dicebat
Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. (Evangelium secundum Lucam 16, 1)
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? (Evangelium secundum Lucam 16, 5)
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, (Evangelium secundum Lucam 18, 1)
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. (Evangelium secundum Lucam 23, 34)
Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. (Evangelium secundum Lucam 23, 42)
Ille autem dicebat de templo corporis sui. (Evangelium secundum Ioannem 2, 21)
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 22)
Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)
Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 6)
Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)
Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 72)