pronađen 584 Rezultati za: Domus
Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël. (Prophetia Ezechielis 33, 20)
Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 30)
sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)
Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis: juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me. (Prophetia Ezechielis 36, 17)
Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt. (Prophetia Ezechielis 36, 21)
Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. (Prophetia Ezechielis 36, 22)
Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël. (Prophetia Ezechielis 36, 32)
Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, (Prophetia Ezechielis 36, 37)
Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. (Prophetia Ezechielis 37, 11)
Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 6)
Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus. (Prophetia Ezechielis 39, 12)
Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps. (Prophetia Ezechielis 39, 22)