pronađen 1007 Rezultati za: Ecce
Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: (Evangelium secundum Lucam 7, 37)
Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)
Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, (Evangelium secundum Lucam 9, 30)
Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: (Evangelium secundum Lucam 9, 38)
et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: (Evangelium secundum Lucam 9, 39)
Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. (Evangelium secundum Lucam 10, 3)
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. (Evangelium secundum Lucam 10, 19)
Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? (Evangelium secundum Lucam 10, 25)
Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 32)
Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 41)
Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? (Evangelium secundum Lucam 13, 7)