pronađen 1007 Rezultati za: Ecce
Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. (Evangelium secundum Lucam 13, 11)
Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? (Evangelium secundum Lucam 13, 16)
Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. (Evangelium secundum Lucam 13, 30)
Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. (Evangelium secundum Lucam 13, 32)
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. (Evangelium secundum Lucam 13, 35)
Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. (Evangelium secundum Lucam 14, 2)
At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. (Evangelium secundum Lucam 15, 29)
neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. (Evangelium secundum Lucam 17, 21)
Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: (Evangelium secundum Lucam 17, 23)
Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. (Evangelium secundum Lucam 18, 28)
Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: (Evangelium secundum Lucam 19, 2)