pronađen 193 Rezultati za: Facies

  • Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur. (Prophetia Danielis 5, 6)

  • Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur. (Prophetia Danielis 5, 10)

  • Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi. (Prophetia Danielis 7, 28)

  • et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. (Prophetia Danielis 10, 6)

  • Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ. (Prophetia Nahum 2, 10)

  • Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens ; et congregabit quasi arenam captivitatem. (Prophetia Habacuc 1, 9)

  • Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. (Prophetia Habacuc 1, 14)

  • Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. (Prophetia Habacuc 3, 2)

  • Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni: (Prophetia Zachariae 6, 11)

  • Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 9)

  • Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)

  • et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 2)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina