pronađen 124 Rezultati za: Fratrem
Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)
Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)
Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)
Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 29, 13)
Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)
Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. (Liber Ecclesiasticus 45, 7)
Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. (Liber Isaiae 3, 6)
et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios ; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. (Liber Isaiae 19, 2)
Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laboraverunt. (Liber Ieremiae 9, 5)
Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? (Liber Ieremiae 23, 35)
cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos. (Liber Ieremiae 25, 26)