Fondare 124 Risultati per: Fratrem

  • Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)

  • Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)

  • Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)

  • Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 29, 13)

  • Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)

  • Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. (Liber Ecclesiasticus 45, 7)

  • Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. (Liber Isaiae 3, 6)

  • et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios ; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. (Liber Isaiae 19, 2)

  • Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laboraverunt. (Liber Ieremiae 9, 5)

  • Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? (Liber Ieremiae 23, 35)

  • cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos. (Liber Ieremiae 25, 26)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina