pronađen 354 Rezultati za: Fuit

  • Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: (Actus Apostolorum 1, 16)

  • Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. (Actus Apostolorum 7, 20)

  • Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. (Actus Apostolorum 7, 38)

  • Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. (Actus Apostolorum 7, 44)

  • Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. (Actus Apostolorum 9, 19)

  • In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)

  • Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: (Actus Apostolorum 26, 4)

  • Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. (Actus Apostolorum 27, 42)

  • Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)

  • Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: (Epistula I ad Corinthios 15, 10)

  • De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)

  • Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. (Epistula II ad Corinthios 1, 18)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina