pronađen 162 Rezultati za: Iterum
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 33)
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 45)
Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 19)
Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 24)
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 5)
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 36)
Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 1)
Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 43)