pronađen 162 Rezultati za: Iterum
Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. (Evangelium secundum Marcum 10, 1)
Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. (Evangelium secundum Marcum 10, 10)
Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. (Evangelium secundum Marcum 10, 32)
Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. (Evangelium secundum Marcum 12, 4)
Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. (Evangelium secundum Marcum 14, 39)
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. (Evangelium secundum Marcum 14, 70)
Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere. (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 13)
Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? (Evangelium secundum Lucam 13, 20)
Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 20)