pronađen 347 Rezultati za: Lex
Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)
Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. (Epistula ad Romanos 8, 37)
sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. (Epistula ad Romanos 9, 13)
Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit? (Epistula I ad Corinthios 9, 8)
Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)
Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)
Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)
Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)
Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)
Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)
Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. (Epistula ad Galatas 3, 24)