pronađen 119 Rezultati za: Mortem

  • Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. (Liber Ecclesiasticus 48, 12)

  • et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt. (Liber Ecclesiasticus 49, 18)

  • Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, (Liber Ecclesiasticus 51, 8)

  • Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 25, 8)

  • In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. (Liber Isaiae 38, 1)

  • Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. (Liber Isaiae 53, 12)

  • Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 8, 3)

  • Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem. (Liber Ieremiae 15, 2)

  • Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo ; in tempore furoris tui abutere eis. (Liber Ieremiae 18, 23)

  • veniensque percutiet terram Ægypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium: (Liber Ieremiae 43, 11)

  • Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. (Liber Baruch 4, 1)

  • Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite. (Prophetia Ezechielis 18, 32)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina