pronađen 119 Rezultati za: Mortem

  • Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 31, 14)

  • Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël? (Prophetia Ezechielis 33, 11)

  • Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)

  • Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel: (Prophetia Danielis 13, 45)

  • Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 10)

  • Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem. (Prophetia Ionae 4, 9)

  • Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur. (Prophetia Michaeae 7, 2)

  • Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)

  • Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 28)

  • Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 38)

  • Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. (Evangelium secundum Marcum 8, 39)

  • Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. (Evangelium secundum Marcum 13, 12)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina