pronađen 95 Rezultati za: Mortis

  • Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ. (Liber II Samuelis 6, 23)

  • Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. (Liber II Samuelis 12, 5)

  • Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes. (Liber II Samuelis 20, 3)

  • Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me. (Liber II Samuelis 22, 5)

  • Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis. (Liber II Samuelis 22, 6)

  • Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. (Liber I Regum 2, 26)

  • Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ. (Liber II Regum 15, 5)

  • Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ. (Liber II Paralipomenon 26, 21)

  • Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos ? (Liber Thobis 2, 8)

  • In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis : (Liber Thobis 14, 5)

  • Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)

  • antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: (Liber Iob 10, 21)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina