pronađen 95 Rezultati za: Mortis
De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. (Prophetia Osee 13, 14)
populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)
quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 66)
Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. (Evangelium secundum Marcum 14, 64)
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Evangelium secundum Lucam 1, 79)
Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. (Evangelium secundum Lucam 23, 22)
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: (Evangelium secundum Lucam 24, 20)
et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum. (Actus Apostolorum 13, 28)
qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. (Actus Apostolorum 28, 18)
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. (Epistula ad Romanos 6, 5)
Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. (Epistula ad Romanos 7, 6)
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Epistula ad Romanos 7, 24)